Plinius Maior, Naturalis Historia
Apri quoque cerebrum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam inveteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat fibra $X$ IIII pondere vel cerebrum in vino potum.—Caprarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt, cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere, item lactis haustus cum uva taminia vel urinæ cum aceto scillite, caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum cum cera. milia præterea remediorum ex eo animali demonstrantur , sicut apparebit, quod equidem miror, cum febri negetur carere. amplior potentia feris eiusdem generis , quod numerosissimum esse diximus, alia vero et hircis. Democritus etiamnum effectus auget eius, qui singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui efficacius volunt mederi, occisæ capræ alvum dissectam cum fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem hædorum cum pilo suffiunt eodelmque nidore fugant serpentes . utuntur et pelle eorum recenti, ad plagas et came et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum capræ efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum etiis, qui buprestim hauserint. quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, venenataque omnia accenso pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos a scorpione prodest. Canis rabiosi morsu facta volnera circumcidunt ad vivas usque partes quidam carnemque vituli admovent et ius ex eodem carnis decoctæ dant potui aut axungiam cum calce tusam, hirci iocur, quo inposito ne temptari quidem aquæ metu adfirmant. laudant et capræ fimum ex vino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum et potum. ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis morsus carnem bubulam coctam, efficacius vituli, si non ante quintum diem solvant. Veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt ob idque villarum portis præfigunt. hoc idem præstare et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta vis est animalis præter ea, quæ retulimus, ut vestigia eius calcata equis adferant torporem. — Iis, qui argentum vivum biberint, lardum remedio est.—Asinino lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpatum aut cerussa ant dorycnium et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora. —De equiferis non scripserunt Græci, quoniam terræ illæ non gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt Græci in experimentis, quamquam bove fero refertis Indiæ silvis; pro portione tamen eadem efficaciora omnia ex his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum inpactum sit aut si cantharides datæ; omnia vomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero, quæ exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum remedio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prodest contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius repræsentat . multipedæ morsus cum melle sanat. omasi quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant, privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo.— Caprinus caseus recens iis, qui viscum biberint, lac contra cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum taminia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra toxica venena sumitur, hædinus contra reliqua, coagulum hædi contra viscum et chamæleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel morsus coagulum leporis vel hædi vel agni drachmæ pondere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica factis. hinc deinde prævertemur ad genera morborum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
