Plinius Maior, Naturalis Historia
Glaucion in Syria et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris , minoribus tamen sordidioribusque, odoris tætri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris . hoc in olla fictili luto circumlita in clibanis calfaciunt , deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis . usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quæ universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauciu vocant.—(lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). — Glycyside, quam aliqui Pæoniam aut pentorobon vocant, caulem habet II palmorum, comitantibus II aut III, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud grano rubente, aliud nigro. duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII aut VI adhærent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quæ gustu adstringit . feminæ folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quonian interdiu periculosum sit pico Martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis diversus. rubra grana rubentes menses sistunt XV fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur etiamin alimentis, sed in medendo IIII drachmæ satis sunt. grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes stranguria. — Gnaphalium aliqui chamæzelon vocant, cuius foliis albis mollibusque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones mensesque mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur et putrescentibus ulcerum.— Gallidragam vocat Xenocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhæreat simile ovo. in hoc crescente æstate vermiculos nasci tradit, quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere non diutius anno et ita, si terrain non adtigerint. Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. hæc circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id aristida vocant.— Hyoseris intubo similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa præclare medetur. — Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Græcis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potæ. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. — Hippophæston nascitur in spinis, ex quibus fiunt aënæ fulloniæ, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, herbacei coloris. radiculæ albæ, molles. sucus earum exprimitur æstate ad solvendam alvum in obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines , orthopnoeas, paralysis incipientes. —
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
