Plinius Maior, Naturalis Historia
Ebuli quoque, quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes. Privatim adversatur scorpionibus polemoniæ radix , vel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris minoribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis IIII in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum. Verbascum Græci phlomon vocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. sunt folia brassicæ latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelisphaci , alta, ramis lignosis. sunt et phlomides duæ hirsutæ, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, ab allis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis , crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera hæc pæne supervacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari. Thelyphonon herba ab alis scorpion vocatur propter similitudinem radicis. cuius tactu moriuntur scorpiones ; itaque contra eorum ictus bibitur. scorpionem mortuum si quis helleboro candido linat, revivescere aiunt. thelyphonon omnem quadripedem necat inposita verendis radice, folio quidem intra eundem diem. quod est simile cyclamino, ipsa geniculata. nascitur in opacis.—Scorpionibus adversatur et Vettonicæ sucus ac plantaginis. Sunt et ranis venena, rubetis maxime, vidimusque Psyllos in certamen e patinis candefactis admittentes, ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion in vino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion, floribus parvis, radicibus multis, nervosis, bene olentibus. item alcima, quam alii damasonion, alii lyron appellant. folia erant plantaginis, nisi angustiora essent et magis laciniosa convexaque in terrain, alias etiam venosa similiter, caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis. alterum genus eiusdem in silvis, nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque adversus ranas et lepores marinos drachmæ pondere in vini potu. lepori marino adversatur et cyclaminos. veneni vim canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cynorrhodum , de quo diximus; plantago et ad omnes bestiarum morsus pota atque inlita, Vettonica ex mero vetere. Peristereos vocatur caule alto, foliato, cacumine in alios caules se spargens, columbis admodum familiaris, unde et nomen. hanc habentes negant latrari a canibus. Proxima ab his malis venena sunt, quæ sibimet ipsi homines excogitant. contra hæc omnia magicasque artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta exigit per alvum, Vettonicæ semen in mulso aut passo vel farina drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere cogendi atque iterum bibere. iis, qui cotidie gustent earn, nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto veneno aristolochia subvenit eadem mensura qua contra serpentes, quinquefolii sucus, agaricum, postquam vomuerint, denarii pondere ex aquæ mulsæ cyathis III. Antirrinum vocatur sive anarrinon lychnis agria, simile lino, radice nulla flore hyacinthi, seine vituli narium . et hoc perunctos venustiores fieri nec ullo malo medicamento lædi posse vel si quis in bracchiali habeat, arbitrantur Magi. similiter ea, quam eupliam vocant, traduntque ea perunctos commendatioris esse famæ. Artemisiam quoque secum habentibus negant nocere mala medicamenta aut bestiam ullam, ne solem quidem; bibitur et hæc ex vino.—Adversus opium alcima privatim potens traditur, pota ut adversus ranas. Pericarpum bulbi genus est. duæ eius species: cortice rubro, alterum nigro, papaveri simile, sed vis maior quam priori, utrique autem in excalfaciendo. ideo contra cicutam datur, contra quam et tus et panaces, Chironium præcipue; hoc et contra fungos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
