Plinius Maior, Naturalis Historia
Nec virga sanguinea felicior habetur. cortex eius interior cicatrices, quæ præsanuere, aperit. Sileris folia inlita fronti capitis dolores sedant. eiusdem semen contritum in oleo phthiriasis coercet. serpentes et hunc fruticem fugiunt, baculumque rustici ob id ex eo gerunt. Ligustrum si eadem arbor est, quæ in oriented cypros, suos in Europa usus habet. sucus discutit nervos, articulos, algores ; folia ubique veteri ulceri, cum salis mica et oris exulcerationi prosunt, acini contra phthiriasim , item contra intertrigines vel folia. sanant et gallinaceorum pituitas acini. Folia alni ex ferventi aqua remedio sunt tumoris. Hederæ genera viginti demonstravimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis adhibita foris prodest. eadem natura, quæ aceto est, omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, præcipue cerebro continentique cerebrum membranæ utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis,, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os caputque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. decocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pituitæ aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti lienem sanant, iocinera autem inliti. trahunt et menses adpositi. sucus hederæ tædia narium graveolentiamque emendat, præcipue albæ sativæ. idem infusus naribus caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus quoque decorem facit. ad lienes efficacior albæ ferro calefactus. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi. acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti tænias pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos utile est. hedera, quam chrysocarpon appellavimus, bacis aurei coloris xx in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi potentur, aquam, quæ cutem subierit, urina educit ; Erasistratus eiusdem acinos v tritos in rosaceo oleo calefactosque in cortice punici instillavit dentium dolori a contraria aure. acini, qui croci sucum habent, præsumpti potu a crapula tutos præstant; item sanguinem excreantes aut torminibus laborantes hederæ nigræ. candidioris corymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta quæcumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi caco ëthe sint. lacrima hederæ psilotrum est phthiriasimque tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. denigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso splenicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox comburunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes erosos, frangique tradunt, proximis cera munitis, ne lædantur . cummim etiam in hedera quærunt, quam ex aceto utilissimam dentibus promittunt. Græci vicino vocabulo cisthon appellant fruticem maiorem thymo, foliis ocimi. duo eius genera: flos masculo rosaceus, feminæ albus. ambo prosunt dysintericis et solutionibus ventris in vino austere ternis digitis flore capto et similiter bis die poto, ulceribus veteribus et ambustis cum cera et per se oris ulceribus.—Sub his maxime nascitur hypocisthis, quam inter herbas dicemus. Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis hederæ, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis, tanta vi acini, ut sanguinem urina detrahat.—Item chamæcis son appellant hederam non attollentem se a terra. et hæc contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur, folia ambustis cum axungia.—Milax quoque, quæ anthophoros cognominatur, similitudinem hederæ habet, tenuioribus foliis. coronam ex ea factam inpari foliorum numero aiunt capitis doloribus mederi. quidam duo genera milacis dixere: alteram inmortalitati proximam in convallibus opacis, scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, contra venenata omnia efficacissime iuvantem acinorum suco: infantibus sæpe instillato nulla postea venena nocitura. alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. llam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare diximus. —Similem huic aliqui clematida appellaverunt , repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia eius lepras purgant ; semen alvum solvit acetabuli mensura in aquæ hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem causa et decoctum eius.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
