Plinius Maior, Naturalis Historia
totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum vocatur. Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. læditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam? in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturæ obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem hæc opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapideos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc pæne solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus convenientibus, ut thymo vescantur. Et conyzæ duo genera in coronamentis, mas ac femina. differentia in folio: tenuius feminæ et constrictius angustiusque, imbricatum. mas et ramosior. flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum . mas odore gravior, femina acutior et ideo contra bestiarum morsus aptior. folia feminæ mellis odorem habent, masculæ radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus. Etiamnum folio coronant lovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum , omnia surculosa rosæ modo. colore tantum placet Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Græce phlox vocatur . et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpull . Helenium e lacrimis Helenæ dicitur natum, et ideo in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio. Habrotonum odore iucunde gravi floret æstate; flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur—sic et Adonium—, utrumque æstate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio lædantur. sed ubi convaluere, rutæ vice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
