Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 10

defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturæ maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbræque indices exsistere. quippe manifestum est solem interventu lunæ occultari lunamque terræ obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terræ terraque lunæ. hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terræ umbram, figuram autem umbræ similem metæ ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunæ excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum præalti volatus. ergo confinium illis est airis terminus initiumque ætheris. supra lunam pura omnia ac diurnæ lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunæque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑