Plinius Maior, Naturalis Historia
Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicæ vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt. bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucæ et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleæ, porro vero privata animalia, quæ facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam , mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro κηπουρικῶν, quem Mæcenati dicavit. Idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant. naporum medicina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim urucas. quo si omisso enatæ sint, remedio est absinthi sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbæ, quam aliiἀείζωον vocant, diximus. semen olerum si suco eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminæ dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quæ nolint iis obnoxia esse. infestant et culices riguos hortos, præcipue si sint arbusculæ aliquæ . hi galbano accenso fugantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
