Plinius Maior, Naturalis Historia
<2> Similago e tritico fit, laudatissima ex Africo. iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V—ita appellant in tritico quod florem in siligine; hoc ærariæ officinæ chartariæque utuntur—, præterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis p. XXII, e floris modio p. XVI. pretium huic annona media in modios farinæ XL asses, similagini octonis assibus amplius, siligini castratæ duplum. est et alia distinctio semel..... pollinatam XVII p. panis reddere, bis XVIII, ter XIX cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI. <3> Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quæ maturuere protinus granum dimittentibus. sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat. <4> Ex arinca dulcissimus panis. ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro modius grani non XVI libras implet. exteritur in Græcia difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta. hæc enim est quam olyram vocat. eadem in Ægypto facilis fertilisque. Far sine arista est, item siligo, excepta quæ Laconica appellatur. adiciuntur his genera bromos et tragos, externa omnia, ab oriente invectæ oryzæ similia. tiphe et ipsa eiusdem est generis, ex qua fit in nostro orbe oryza. apud Græcos est et zea, traduntque eam ac tiphen, cum sint degeneres, redire ad frumentum, si pistæ serantur, nec protinus, sed tertio anno. Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tribuit , quoniam eo maxime alebat hominem —, utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africæ campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus germina, exstantque de ea re epistulæ. misit et Neroni simililer CCCLX stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini Siciliæ campi fundunt aliique et. tota Bætica et in primis Ægyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus centum fabis onustus. Æstiva frumenta diximus sesamam, milium, panicum. sesama ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Græciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturæ ethorminum Græcis dictum , sed cumino simile; seritur cum sesama. hac et irione nullum animal vescitur virentibus. Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo præferrato fistula serrata et stella intus denticulata, ut, si intenti pisant, concidantur grana ferrumque frangatur. maior pars Italiæ nudo utitur pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam: triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein sole siccatum in pila repeti, simili modo hordeum. huius sextarios XX spargi II sextariis aquæ. lentem torreri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenæ semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleæ fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. et ipsa autem, quæ evalluntur, variam pistrinarum rationem habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula, palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. mili et panici et sesamæ purgamenta adpludam vocant et alibi allis nominibus. Milio Campania præcipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. fit et panis prædulcis. Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine e cruris venis admixto . Æthiopes non aliam frugem quam mili hordeique novere, Panico et Galliæ quidem, præcipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua.... Ponticæ gentes nullum panico præferunt cibum.—Cetera æstiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent , milium et panicum aquis minime, cum in folia exeunt . vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emaciari hoc satu existimantes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
