Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 10

Et abunde prædicta ratione cæli ac terræ nunc de iis arboribus dicemus, quæ cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturæ gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire Trogum credidisse demiror. quædam autem pluribus generibus seruntur, quædam omnibus. Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quædam non aliter proveniunt, ut castaneæ , iuglandes, cæduis dumtaxat exceptis; et semine autem, quamquam dissimili, ea quoque, quæ aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia hæc tarda proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam castaneæ. Quibusdam natura contra omnino non degenerandi , quoquo modo serantur, ut cupressis, palmæ, lauris. namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus simili modo seruntur. bacæ mense lanuario aquilonis adflatu siccatæ leguntur expandunturque raræ, ne calefiant acervo. postea quidam fimo ad satum præparatas urina madefaciunt, alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quæ alioqui uligine infestat nec patitur partum. in sulco repastinato palmi altitudine vicenæ fere acervatim *seruntur*, mense Martio. eædem et propagine*, triumphalis talea tantum. myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romæ propagine. Tarentinam Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis leviter, ne grana frangantur,..... eaque intrita restem circumlini atque ita seri. parietem fore... densitatis , ex quo virgulæ differantur. sic et spinas sæpis causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre. Inter ea, quæ semine seruntur, Mago in nucibus operosus est. amygdalam in argilla molli meridiem spectante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant. iuglandes nuces porrectæ seruntur commissuris iacentibus, pineæ nucleis septenis fere in ollas perforatas additis aut ut laurus, quæ bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis. Natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucarum in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque tractatu ceu feræ, dum radici avellitur planta. Et aliud genus simile monstravit, avolsique arboribus stolones vixere, quo in genere et cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicæ, coryli, mali, sorbi, mespilæ, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere. hoc primo sæpis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et culturæ, ut populis, alnis, salici, quæ vel inverso surculo seritur. iam hæc ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera. Namque ad id præcipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem sæpe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terræ ei, in quam transferendæ sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras. intervallo sesquipedum seri—nam si inter se contingant, præter alia vitia etiam verminosa fiunt—, sariri convenit sæpius herbasque evelli, præterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere. Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas. minimis id granis constat, vix ut perspici quædam possint, non omittendo naturæ miraculo e tam parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suæ habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, arbor es velis, turribus murisque inpellendis arietes! hæc est naturæ vis, hæc potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus. .Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus, non gignit—pilulæ collectæ quibus docui mensibus siccantur sole, ruptæque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area æquata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine. contra maius pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur vestigiis. Leniter rigatur a solis occasu in trinis diebus, ut æqualiter bibat, donec erumpant. differuntur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi cælo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque imbris, aut si adflavit. de reliquo tutæ sunt perpetua securitate aquasque postea odere. et zizipha grano seruntur Aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo et in calabrice. ea est spina silvestris; quæcumque optime et myxas recipit; utiliter et sorbos.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑