Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 10

Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quæ resinam ferunt, sed minime durans præterquam e pino. scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque helium annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe distinguebatur insignibus, Fagutali love etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianiculum , legem in æsculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret. Peregrinæ tum videbantur, quoniam non erant suburbanæ, pinus atque abies omnesque, quæ picem gignunt. de quibus nunc dicemus, simnul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quæ ferunt in Asia aut oriente prædictis. Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo prætenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinæ, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi. Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice . copiosiorem dat hæc resinam quo dicemus modo. gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram Italiæ quas tibulos vocant,plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, pæne sine resina. Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. hæc plurimam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Seplasiæ. omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque ceu cupressis. piceæ rami pæne statim ab radice modici velut bracchia lateribus inhærent. Similiter abieti expetitæ navigiis situs in excelso montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero præcipua est trabibus et plurimis vitæ operibus. resina in ea vitium, unde fructus piceæ, exiguumque sudat aliquando contactu solis. e diverso materies, quæ abieti pulcherrima, piceæ ad fissiles scandulas cupasque et pauca alia secamenta. Quinto generi est situs idem, facies eadem. larix vocatur. materies præstantior longe, incorrupta ævis, umori contumax, rubens præterea et odore acrior. plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque lentore , numquam durescentis. Sextum genus est tæda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. hæ, mares dumtaxat , ferunt et eam, quam Græci sycen vocant, odoris gravissimi. laricis morbus est ut tæda fiat. Omnia autem hæc genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quæ nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides . omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis; tanta natalium mixtura est. sed picea minus alta quam larix; illa crassior leviorque cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo; at piceæ rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea re- pullulat, ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhæo. alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. mas brevior et durior, femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminæ mollius, publico discrimine in securibus. hæ in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, ægrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior maribus. laricis circa Idam in Troade et alia differentia, montanæ maritimæque. nam in Macedonia et Arcadia circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus, quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discernimus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotundior , folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum. e ramis generum horum panicularum modo nucamenta squamatim compacta dependent præterquam larici. hæc abietis masculæ primori parte nucleos habent, non item feminæ. piceæ vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Græci phthiropoeon eam appellant. in eadem nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina roscida. Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid prætereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio fructu; letale quippe bacis in Hispania præcipue venenum inest, vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta mortifera fuisse compertum est. hanc Sextius milacem a Græcis vocari dicit et esse in Arcadia tam præsentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur . sunt qui et taxica hine appellata dicant venena— quæ nunc toxica dicimus—, quibus sagittæ tinguantur. repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus æreus adigatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑