Plinius Maior, Naturalis Historia
Ratio operismire divisi: statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tune universæ provolant , si dies mitis futurus est. prædivinant enim ventos imbresque, cum se continent tectis; itaque temperie cæli otium hoc inter præscita habent. cum agmen ad opera processit, aliæ flores adgerunt pedibus, aliæ aquam ore guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adulescentia , ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quæ flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totæque onustæ remeant sarcina pandatæ. excipiunt eas ternæ quaternæ, quæ exonerant. sunt enim intus quoque officia divisa: aliæ struunt, aliæ poliunt, aliæ suggerunt, aliæ cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inæqualitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsæ a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul hærent et pendent; ima alvum non contingunt, oblongiaut rotundi, qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem ; novissimi maxime inplentur mille. ideo aversa alvo favi eximuntur . gerulæ secundos flatus captant. si cooriatur procella , adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullæque inter opera spurcitiæ iacent; quin et excrementa operantium intus , ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans , et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
