Plinius Maior, Naturalis Historia
Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria . Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia , officiorum quæ didicere memoria, amoris et gloriæ voluptas, immo vero, quæ etiam in homine rara, probitas, prudentia, æquitas, religio quoque siderum solisque ac lunæ veneratio. auctores sunt in Mauretaniæ saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos præ se ferentes. alienæ quoque reli- 5 gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi ægritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in cælum iacientes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
