Plinius Maior, Naturalis Historia
Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus, peculiari invidia naturæ sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse inter Europam Asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus Calpeque Africæ avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Mæotii rapinam suam iungant. invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiæ atque tam parva naturæ repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad Bosporos duos vel bubus meabili transitu — unde nomen ambobus —, etiam quædam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanæ commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. mensuram Ponti a Bosporo ad Mæotium lacum quidam fecere |XIII|.XXXVIII.D, Eratosthenes C??? minorem. Agrippa a Calchadone ad Phasim X, inde Bosporum Cimmerium CCCLX. nos intervalla generatim ponimus conperta in ævo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est. Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius plerisque dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus oppidumque Heraclea, Lyco flumini adpositum— abest a Ponti ore CC —, portus Acone, veneno aconito dirus, specus Acherusia, flumina Pædopides, Callichorum, Sonautes, oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
