Plinius Maior, Naturalis Historia
Africam Græci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Ægyptio finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia præterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme inhabitant. Principio terrarum Mauretaniæ appellantur, usque ad C. Cæsarem Germanici filium regna, sævitia eius in duas divisæ provincias. promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Græcis. oppida fuere Lissa et Cottæ ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antæo conditum, postea a Claudio Cæsare, cum coloniam faceret, appellatum Traducta lulia. abest a Bælone oppido Bæticæ proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni exempta et iura in Bæticam petere iussa. ab eaXXXV colonia a Claudio Cæsare facta Lixos, vel fabulosissime antiquis narrata: ibi regia Antæi certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur autem æstuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiæ instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen æstus maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec præter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus profecto mirentur portentosa Græciæ mendacia de his et amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quædam de iisdem tradidisse, prævalidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, præterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quæque alia Cornelius Nepos avidissime credidit. ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusti colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a Lixo L??? amnis Sububus, præter Banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africæ vel fabulosissimum Atlantem. E mediis hunc harenis in cælum attolli prodidere, asperum, squalentem qua vergat ad litora oceani, cui cognomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus desit. incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius accedentium præterque horrorem elati super nubila atque in vicina lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Ægipanum Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulæ cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. hæc celebrati auctores prodidere præter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque. fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis explorare ambitum Africæ iussi, quem secuti plerique e Græcis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria ulla nec vestigium exstat. Scipione Æmiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad flumen AnatimCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gætulos Autoteles, flumen Quosenum , gentes Selatitos et Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in quo crocodilos gigni. dein sinum DCXVI includi montis Bracæ promunturio excurrente in occasum, quod appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod Æthiopas Perorsos,quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo Gætulos Daras, at in ora Æthiopas Daratitas , flumen Bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ochema dicemus. inde ad promunturium Hesperu navigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio Atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniæ proditum. Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemæum regem a Gaio Cæsare interemptum ulciscente liberto Ædemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo præfuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut diximus, Romanæ coloniæ in ea provincia, perviumque famæ videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiæ pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsæ rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quædam esse equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam luxuriæ, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, cum ebori, citro silvæ exquirantur, omnes scopuli Gætuli muricibus, purpuris. indigenæ tamen tradunt in ora ab SalatCL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnemn, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit — CC, interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibipauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias. Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quæ ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes præterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam æstate operiri nivibus. decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fiuvium, qui Ger vocatur, per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto . qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam Æthiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba Ptolemæi pater, qui primus utrique Mauretaniæ imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, præterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam . cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de Atlante.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
