Plinius Maior, Naturalis Historia
Tertius Europæ sinus Acrocerauniis incipit montibus , finitur Hellesponto, amplectitur præter minores sinus |XIX|.XXV passuum. in eo Epiros, Acarnania, Ætolia , Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab alio mari eadem Phocis et Locris, Doris, Phthiotis, Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia. omnis Græciæ fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur. Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhæbi, quorum mons Pindus, Cassopæi , Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonæi Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis lævo Triballi prætenduntur latere et Moesicæ gentes, a fronte iunguntur Mædi ac Denselatæ, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Hæmi, vallatur excelsitas. in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquæ Regiæ fons, oppida Mæandria, Cestria, flumen Thesprotiæ Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum æquor accipiens, longitudinisXXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotiæ Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia . Molossorum flumina Aphas, Aratthus, civitas Anac- torica, locus Pandosia. Acarnaniæ, quæ antea Curetis vocabatur, oppida Heraclia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa pæninsula , quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita ventorum flatu congeriem harenæ adtumulantium, qui locus vocatur Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos amphilochicum cognominatum. amnis Achelous e Pindo fluens atque Acarnaniam ab Ætolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terræ invectu continenti adnectens.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
