Plinius Maior, Naturalis Historia
Lapidum natura restat, hoc est præcipua morum insania, etiam ut gemmæ cum sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quæ usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa videri possunt: montes natura sibi fecerat ut quasdam compages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas partes coercendas durissima sui materia. cædimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit. in portento prope maiores habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a Cimbris : nunc ipsæ cæduntur in mille genera marmorum. promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in planum; evehimus ea, quæ separandis gentibus pro terminis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt, ac per fluctus, sævissimam rerum naturæ partem, huc illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum ad frigidos potus vas petitur in nubila cæloque proximæ rupes cavantur, ut bibatur glacie. secum quisque cogitet, et quæ pretia horum audiat, quas vehi trahique moles videat, et quam sine iis multorum sit beatior vita. ista facere, immo verius pati mortales quos ob usus quasve ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitæ cuiusque , gaudia hæc auferentibus! Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. exstant censoriæ leges Claudianæ in cenis glires et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi, maria huis rei causa transiri quæ vetaret, lex nulla lata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
