Plinius Maior, Naturalis Historia
utinamque posset e vita in totum abdicari [sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere] proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perniciem vitæ repertum, quanto feliciore ævo, cum res ipsæ permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor, commercial victus gratia invecta. alios coriis bourn, alios ferro captivisque res emptitasse tradit. Quare, quamquam ipse iam mirator auri, pecore æstimationes rerum ita fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum Diomedis armis VIIII bourn. ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam Romæ. Pessimum vitæ scelus fecit qui primus induit digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intellegi voluit. Midæ quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur? manus et prorsus sinistræ maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanæ, quarum in more ferrei erantut virtutis bellicæ insigne. de regibus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli in Capitolio statua nec præter Numæ Serviique Tullii alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Græcia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quamquam etiam nunc Lacedæmone ferreo utuntur. sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in prætextæ annis occidisset hosted, bulla aurea donatum constat, unde mos bullæ duravit, ut eorum, qui equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamqmqua et de nomine ipso ambigi video. Græci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea et Græci et nostri symbolum. longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepissent , volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat æque triumphantis et servi præ se coronam sustinentis. sic triumphavit de lugurtha C. Marius aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis, intra domos vero ferreis, quo argumento etiam nunc sponsæ muneris vice ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. equidem nec Iliacis temporibus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia indicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque et eas colligatas nodi, non anuli, nota. sortiri quoque contra provocationes duces non anulis tradit, fabricæ etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum. et quisquis primus instituit, cunctanter id fecit: lævis manibus latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo aliquod intellegi, etiam serioris usus argumentum esset: mains in læva fuisset, qua scutum capitur. est quidem apud eundem Homerum virorum crinibus aurum inplexum ; ideo nescio an prior usus feminis coeperit. Romæ ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III consulatu e Capitolini lovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a plerisque existimari MM pondo collata. sed quod accessit, ex Gallorum præda fuit detractumque ab iis in parte captæ urbis delubris—Gallos cum auro pugnare solitos Torquatus indicio est—; apparet ergo Gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset . illud quoque obiter indicari convenit—etiam de anulis sermonem repetivimus—, ædituum custodiæ eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim expirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime MM tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere, cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII. in eadem post annos CCCVII quod ex Capitolinæ ædis incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Præneste detulerat, XIIII pondo, quæ sub eo titulo in triumpho transtulit Sulla et argenti VI. idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV, argenti p. CXV. Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flavium Anni filium deprehenditur. hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Cæci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque—, ut ædilis curulis crearetur cum Q. Anicio Prænestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, præteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules fuerant. additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut anulos abiectos in antiquissimis reperiatur analibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque sed et phaleras positas propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu universe. hoc actum P. Sempronio L. Sulpicio cos. Flavius vovit ædem Concordiæ, si populo reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia fæneratoribus condemnatis ædiculam æream fecit in Græcostasi, quæ tune supra comitium erat, inciditque in tabella ærea factam eam ædem CCIIII annis post Capitolinam dedicatam. id a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe gestum est et primum anulorum vestigium extat; promiscui autem usus alterum secundo Punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum ilia Carthaginem ab Hannibale mitti. inter Cæpionem quoque et Drusum ex anulo in auctione venali inimicitiæ coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum. ne tune quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum multi prætura quoque functi in ferreo consenuerint— sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium ilium, ad quem Scaurus de vita sua scripsit—, in Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque , etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. non signat oriens aut Ægyptus etiam nunc litteris contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine mox et effigies varias cælando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit. quasdam vero neque ab ea parte, qua digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas auroque ipso signant. id Claudii Cæsaris principatu repertum . nec non et servitia iam ferrum auro cingunt— alia per sese mero auro decorant—, cuius licentiæ origo nomine ipso in Samothrace id institutum declarat. Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. sic in Numæ et Servi Tullii statuis videmus . postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliæ Brittanniæque medio dicuntur usæ. hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondite supellectilis ostentatio sit. iam alii pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Græciæ orator, anulosque mortis gratia habent. denique vel plurima opum scelera anulis fiunt. quæ fuit illa vita priscorum , qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus. aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve dominorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant, nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc rapiendæ conparantur epulæ pariterque qui rapiant eas, et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitæ ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a quo tempore, videmur tamen posse in externis auctoritatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum, cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce, ipso circiter ccxxx urbis nostræ annum interfecto. celebratior quidem usus cum fænore coepisse debet. argumento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur. Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura latiore tunicæ usos invenimus etiam præcones, sicut patrem L. Ælii Stilonis Præconini ob id cognominati. sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patribus inseruere, ac quod antea militares equi nomen dederant , hoc nunc pecuniæ indices tribuunt. nec pridem id factum. divo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites sed indices vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor decuriæ fuere primo, vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis, servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus in iis iudicaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
