Plinius Maior, Naturalis Historia
tamen omnia hæc pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenes. ruant venti licet, sæviant procellæ: imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancoræ pondere inrevocabili iactæ. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhærendo. hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed armatæ classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa ære ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus! fertur Actiaco Marte tenuisse prætoriam navem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Cæsariana classis impetus maiore protinus venit. tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura Antium renavigantis—ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator suis telis confossus est—, nec longa fuit illius moræ admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quærerent circa navem. invenere adhærentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. constabat peculiariter miratum, quomodo adhærens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus. qui tune posteaque videre eum, limaci magnæ similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiæ credi necesse sit. e nostris quidam Latine moram appellavere eum, mirumque, e Græcis alii lubricos partus atque pro cidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenend navigia exemplo de ulla potentia naturæ vique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet? Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem maria torpedo? etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis prævalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quæ odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est? Non sunt minus mira quæ de lepore marino traduntur . venenum est aliis in potu ant cibo datus, aliis etiam visu, siquidem gravidæ, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in maria ne tactu quidem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia. luba in iis voluminibus, quæ scripsit ad C. Cæsarem Aug. F. de Arabia, tradit mitulos ternas heminas capere, cetos sescentorum pedum longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiæ intrasse, pinguique eius mercatores negotiatos, et omnium pi scium adipe camelos perungui in eo situ, ut asilos al iis fugent odore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
