Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 30, cap. 1

Magicas vanitates sæpius quidem antecedente operis parte, ubicumque causæ locusque poscebant, coarguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna res est, de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudulentissima artium plurimum in toto terrarum orbe plurimisque sæculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanæ mentis complexa in unam se redegit . natam primum e medicina nemo dubitabit ac specie salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque medicinam, ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires religionis, ad quas maxime etiam nunc caligat humanum genus, atque, ut hoc quoque successerit, miscuisse artes mathematicas, nullo non avido futura de sese sciendi atque ea e cælo verissime peti credente. ita possessis hominum sensibus triplici vinculo in tantum fastigii adolevit, ut hodieque etiam in magna parte gentium prævaleat et in oriente regum regibus imperet. Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea et alius, non satis constat. Eudoxus, qui inter sapientiæ sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, Zoroastren hunc sex milibus annorum ante Platonis mortem fuisse prodidit; sic et Aristoteles. Hermippus, qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens c milia versuum a Zoroastre condita indicibus quoque voluminum eius positis explanavit, præceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Agonacen, ipsum vero quinque milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo ævo, non commentariis intercedentibus, præterea nec claris nec continuis successionibus custoditam. quotus enim quisque hominum auitu saltem cognitos habet, qui soli nominantur , Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum et Arabantiphocum aut Assyrium Tarmoendam, quorum nulla exstant monumenta? maxime tamen mirum est, in bello Troiano tantum de arte ea silentium fuisse Homero tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut vel totum opus non aliunde constet, siquidem Protea et Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea quisquam dixit, quonam modo venisset Telmesum, religiosissimam urbem, quando transisset ad Thessalas matres, quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti Troianis utique temporibus Chironis medicinisn medicis V2R1d. contentæ et solo Marte fulminanti. miror equidem Achillis populis famam eius in tantum adhæsisse, ut Menander quoque, litterarum subtilitati sine æmulo genitus, Thessalam cognominaret famulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. Orphea putarem e propinquo artem primum intulisse ad vicina usque superstitionis ac medicinæ provectum, si non expers sedes eius tota Thrace magices fuisset. primus, quod exstet, ut equidem invenio, commentatus est de ea Osthanes Xerxen regem Persarum bello, quod is Græciæ intulit, comitatus ac velut semina artis portentosæ sparsit obiter infecto, quacumque commeaverat, mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren alium Proconnensium. quod certum est, hic maxime Osthanes ad rabiem, non aviditatem modo scientiæ eius, Græcorum populos egit. quamquam animadverto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et pæne semper petitam. certe Pythagoras , Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi prædicavere, hanc in arcanis habuere . Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum e Phoenice inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quæ recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam æque ac nihil in vita mirandum est; in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, hæc opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem ætate illam Hippocrate , hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnensiacum Græciæ bellum, quod gestum est a trecentesimo urbis nostræ anno. est et alia magices factio a Mose et Janne et Lotape ac Iudæis pendens, sed multis milibus annorum post Zoroastren. tanto recentior est Cypria. non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit. Extant certe et apud Italas gentes vestigia eius in XII tabulis nostris aliisque argumentis, quæ priore volumine exposui. DCLVII demum anno urbis Cn. Cornelio Lentulo P. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur, palamque fit, in tempus illut sacra prodigiosa celebrata. Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Cæsaris principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum medicorumque. sed quid ego hæc commemorem in arte oceanum quoque transgressa et ad naturæ inane pervecta ? Britannia hodieque eam adtonita celebrat tantis cærimoniis, ut dedisse Persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto. nec satis æstimari potest, quantum Romanis debeatar, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑