Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 3, cap. 1

Hactenus de situ et miraculis terræ aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat. ideo nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quædam in his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque naturæ. Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. hinc intranti dextera Africa est, læva Europa, inter has Asia. termini amnes Tanais et Nilus. XV p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, V??? in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniæ ad promunturium Africæ Album, auctore Turranio Gracile iuxta genito. T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minusVII p., ubi vero plurumum, X: tam modico ore tam inmensa æquorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe tæniæ candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila Africæ, Europæ Calpe, laborum Herculis metæ, quam ob causam indigenæ columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturæ mutasse faciem. Primum ergo de Europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum æquam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quæcunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor præ- cipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniæ extimo, ut dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur. In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Bætica, mox a fine Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenæi iuga. ulterior in duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Bæticæ latere septentrionali prætenditur Lusitania, amne Ana discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniæ et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et sæpius nasci gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenæo totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pandens , Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum a Bætica atque Lusitania distinguitur. Bætica, a flumine mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu et quodam fertili ac peculiari nitore præcedit. iuridici conventus ei IIII, Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. oppida omnia numero CLXXV, in iis coloniæ VIIII, municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII, libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio sermone dictu facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba, Æstu- aria cognominatum, inter confluentes Luxiam et Vrium, Hareni montes, Bætis fluvius, litus Curense inflexo sinu, cuius ex adverso Gadis inter insulas dicenda, promunturium lunonis, portus Bæsippo, oppidum Bælo, Mellaria, fretum ex Atlantico mari, Carteia, Tartesos a Græcis dicta, mons Calpe. dein litore interno oppida Barbesula cum fluvio, item Salduba, oppidum Suel, Malaca cum fluvio foederatorum. dein Mænuba cum fluvio, Sexi cognomine Firmum Iulium, Sel, Abdara, Murgi, Bæticæ finis. oram eam in universum originis Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obversa Bastulorum Tur- dulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro pervenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bac- chantium nomen dedisse Lusitaniæ et Pana præfectum eius universæ. at quæ de Hercule ac Pyrene vel Saturno traduntur fabulosa in primis arbitror. Bætis, in Tarraconensis provinciæ non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu— iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum rigat —, Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum oceanum Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Bæticæ primum ab Ossigitania infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra lævaque accolitur oppidis. Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida quæ Augurina cognominatur, Vlia quæ Fiden- tia, Vrgao quæ Alba, Ebora quæ Cerialis, Iliberri quod Florentini, Ilipula quæ Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci quod Faventia, Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor, Bæbro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova, Ilurco, Osca, Oscua, Sucælo, Vnditanum, Tucci Vetus, omnia Baste- taniæ vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales, Vcia et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Ponti- ficense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia cognomine , inde primum navigabili Bæte oppida Carbula, Detumo, fluvius Singilis, eodem Bætis latere incidens. Oppida Hispalensis conventus Celti, Axati, Arua, Ca- nama, Næva, Ilipa cognomine Ilpa, Italica et a læva Hispal colonia cognomine Romulensis, ex adverso oppidum Osset quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod luli Genius, Orippo, Caura, Siarum, fluvius Mænuba, Bæti et ipse a dextro latere infusus. at inter æstuaria Bætis oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana, coloniæ Hasta quæ Regia dicitur et in mediterraneo Asido quæ Cæsarina. Singilis fluvius, in Bætim quo dictum est ordine inrumpens , Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquæ coloniæ inmunes Tucci quæ cognominatur Augusta Gemella, Ituci quæ Virtus Iulia, Vcubi quæ Claritas Iulia, Vrso quæ Genetiva Vrbanorum, inter quæ fuit Munda, cum Pompeio filio rapta; oppida libera Astigi vetus, Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventippo. Mænubam 5 amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt Olontigi, Lælia, Lastigi. Quæ autem regio a Bæte ad fluvium Anam tendit extra prædicta, Bæturia appellatur, in duas divisa partes totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quæ cognominibus in Bætica distinguntur: Seriæ adicitur Fama Iulia, Nertobrigæ Concordia Iulia, Segidæ Restituta lulia, Contributa Iulia Vgultuniæ, cum qua et Curiga nunc est, Lacimurgæ Constantia lulia, Stere- sibus Fortunales et Callensibus Æneanici. præter hæc in Celtica Acinippo, Arunda, Arunci, Turobriga, Lastigi, Salpesa , Sæpone, Serippo. altera Bæturia, quam diximus Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam Reginam, Sosintigi, Sisaponem. Gaditani conventus civium Romanorum Regina, Latinorum Læpia Regia, Carisa cognomine Aurelia, Vrgia cognominata Castrum Iulium, item Cæsaris Salutariensis; stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula, Blacippo, Bæsippo, Callet, Cappa cum Oleastro, Iptuci, Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Vsæpo. Longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII, sed cum termini Carthaginem usque procederent: quæ causa magnos errores conputatione mensuræ sæpius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis passibus . incubuere maria tam longo ævo, alibi processere litora, torsere se fluminum aut correxere flexus. præterea aliunde aliis exordium mensuræ est et alia meatus. ita fit ut nulli duo concinant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑