Plinius Maior, Naturalis Historia
Naturæ remediorum atque multitudo instantium ac præteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros, nulli ante hæc Latino sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium novarum exordium, utique tam sterilis gratiæ tantæque difficultatis in promendo. sed quæstionem occurrere verisimile est omnium, qui hæc noscant, cogitationi, quonam modo exoleverint in medicinæ usu quæ iam parata atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc sæpius mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores suos adsignavit et cælo dicavit, nec non et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine Æsculapium fabulata, quoniam Tyndareum revocavisset ad vitam—nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua—, clara Troianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen dumtaxat remediis. Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tune eaM revocavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo in primis clara ac valida et Æsculapio dicata. is, cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato iis instituisse medicinam hanc, quæ clinice vocatur. nec fruit postea quæstus modus, quoniam Prodicus, Selymbriæ natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal invenit. Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mutavit , plurimumque et ex Chrysippo discipulus eius Erasistratus , Aristotelis filia genitus. hic Antiocho rege sanato centum talentis donatus est a rege Ptolemæo filio eius, ut incipiamus et præmia artis ostendere. Alia factio ab experimentis se cognominans empiricen coepit in Sicilia, Acrone Agragantino Empedoclis physici auctoritate commendato, dissederuntque hæ scholæ, et omnes eas damnavit Herophilus in musicos pedes venarum pulsu discripto per ætatum gradus. deserta deinde. et hæc secta est, quoniam necesse erat in ea litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut rettulimus, invenerat. auditor eius Themison fuit seque inter initia adscripsit illi, mox procedente vita sua et placita mutavit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auctoritate divi Augusti, quem contraria medicina gravi periculo exemerat. multos prætereo medicos celeberrimosque ex iis Cassios, Carpetanos, Arruntios, Rubrios. CCL HS annuæ iis mercedes fuere apud principes. Q. Stertinius inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis contentus esset, sescena enim sibi quæstu urbis fuisse enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces a Claudio Cæsare infusa est, censusque, quamquam exhausti operibus Neapoli exornata, heredi HS ccc reliquere, quantum ætateeadem Arruntius solus. exortus deinde est Vettius Valens, adulterio Messalinæ Claudii Cæsaris nobilitatus, pariterque eloquentiæ adsectatores et potentiæ nanctus novam instituit sectam. eadem ætas Neronis principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta placita et rabie quadam in omnis ævi medicos perorantem, quali prudentia ingenioque, æstimari vel uno argumento abunde potest, cum monumento suo, quod est Appia via, iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum præcessit, nuperque HS C??? reliquit, muris patriæ moenibusque aliis pæne non minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente civitatem Charmis ex eadem Massilia invasit damnatis non solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit. mersit ægros in lacus. videbamus senes consulares usque in ostentationem rigentes, qua de re exstat etiam Annæi Senecæ adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. hinc illæ circa ægros miseræ sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc illa infelicis monumenti inscriptio : turba se medicorum perisse. mutatur ars cottidie totiens interpolis, et ingeniorum Græciæ flatu inpellimur, palamque est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitæ nostræ necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus Romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in accipiendis artibus lentus, medicinæ vero etiam avidus, done expertam damnavit. Etenim percensere insignia priscorum in his moribus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor est primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archagathum Lysaniæ filium L. Æmilio M. Livio cos. anno urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in compito Acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum fuisse egregium, mireque gratum adventum eius initio, mox a sævitia secandi urendique transisse nomen in carnificem et in tædium artem omnesque medicos, quod clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctoritati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus: Dicam de istis Græcis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios ʼὀπικῶν appellatione foedant. interdixi tibi de medicis. Atqui hic Cato sescentesimo quinto anno urbis nostræ obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice tempora aut privatim vitæ spatia ad experiendum arbitretur. quid ergo? damnatam ab eo rem utilissimam credimus? minime, Hercules. subicit enim qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ipsis scilicet, quæ nunc nos tractamus, profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus . non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime vero quæstum esse mranipretio vitæ recusabant. ideo templum Æsculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum Græcos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, excepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam hanc artium Græcarum nondum exercet Romana gravitas, in tanto fructu paucissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad Græcos transfugæ, immo vero auctoritas aliter quam Græce eam tractantibus etiam apud inperitos expertesque linguæ non est, ac minus credunt quæ ad salutem suam pertinent, si intellegant. itaque, Hercules, in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius. non tamen illud intuemur ; adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. nulla præterea lex, quæ puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictæ. discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. quin immo transit convitium et intemperantia culpatur , ultroque qui periere arguuntur. sed decuriæ pro more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes agitur, et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi XLV electis viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consilium eunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet scire, quid saluti suæ opus sit. alienis pedibus ambulamus , alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturæ pretia et vitæ argumenta. nihil aliud pro nostro habemus quam delicias. non deseram Catonem tam ambitiosæ artis invidiæ a me obiectum aut senatum illum, qui ita censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde plures testamentorum insidiæ? iam vero et adulteria etiam in principum domibus, ut Eudemi in Livia Drusi Cæsaris, item Valentis in qua dictum est regina. non sint artis ista, sed hominum: non magis hæc urbi timuit Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana præcepti , squamam in oculis emovendam potius quam extrahendam . per quæ effectum est, ut nihil magis pro re videretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor, sed æmuli pretia summittunt. notum est ab eodem Charmide unum ægrum e provincialibus HsCC reconductum, Alconti vulnerum medico HS |C??? | damnato ademisse Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos annos. et hæc personis inputentur. ne fæcem quidem aut inscitiam eius turpem arguamus : ipsorumprocerum intemperantiam inmodicis aquarum calidarum deverticulis, imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo sæpius die ingesto, mille præterea pænitentiæ modis, culinarum etiam præceptis et unguentorum mixturis, quando nullas omisere vitæ inlecebras. invehi peregrinas merces conciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim equidem, non tamen hoc Catonem providisse, cum damnaret artem. theriace vocatur excogitata composition luxuria finxit rebus sexcentis, cum tot remedia dederit natura, quæ singula sufficerent. Mithridatium antidotum ex rebus LIIII componitur, inter nullas pondere æquali, et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperatur, quo deorum, per Fidem, ista monstrante! hominum enim subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiæ venditatio manifesta est. ac ne ipsi quidem illa novere, conperique volgo pro cinnabari Indica in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta. verum hæc ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quæ timuit Cato atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quæ proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quæ sani patimur, luctatus, ceromata ceu valitudinis causa instituta, balineæ ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilorum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum, nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cottidie facit Catonem et oraculum : satis esse ingenia Græcorum inspicere, non perdiscere. Hæc fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R. annis adversus artem, in qua condicione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura quæ dicentur animalia, at non Vergilio fuit nominare formicas nulla necessitate et curculiones ac lucifugis congesta cubilia blattis, non Homero inter proelia deorum inprobitatem muscæ describere, non naturæ gignere ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et effectus, non res æstimet. Ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, ob id ut rebus præcipuis honos in primis perhibeatur. quædam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. nec deerat materia pompæ, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam remedia post millensimum annum reditura monstrare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
