Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 1

Dictæ erant naturæ omnium rerum inter cælum ac terram nascentium, restabantque quæ ex ipsa tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quæ sanantur , reperta maiore medicina. quid ergo? dixerimus herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac difficilia, iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit homini , ceteraque genera remediorum inter nos viventia, cum præsertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa poena fiat? minime vero, omnemque insumemus operam, licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est, minorem gratiæ quam utilitatium vitæ respectum habere. quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus indagabimus . fides tantum auctores appellet, quamquam et ipsi consensu prope iudicii ista eligere laboravimus potiusque curæ rerum quam copiæ institimus. illud admonuisse perquam necessarium est dictas iam a nobis naturas animalium et quæ cuiusque essent inventa—neque enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt præbendo—, nune quæ in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa ; itaque hæc esse quidem alia, illis tamen conexa. Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, comitiales morbi, quod spectare facientes in eadem harena feras quoque horror est. at, Hercule, illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et vivam ipsam anrimam ex osculo vulnerum, cum plagis omnino ne ferarum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas crurum quærunt et cerebrum infantium. nec pauci apud Græcos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia, Hercules, frustratione, si non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi? quis ista invenit, Osthane ? tecum enim res erit, eversor iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea condidisti , credo, ne tui vita oblivisceretur. quis invenit singula membra humana mandere? qua coniectura inductus? quam potest medicina ista originem habuisse? quis veneficia innocentiora fecit quam remedia? esto, barbari externique ritus invenerant : etiamne Græci suas fecere has artes ? extant commentationes Democriti ad aliud noxii 5 hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et hospitis. iam vero vi interempti dente gingivas in dolore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, Meletos oculorum suffusiones felle hominis sanari, Artemon calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antæus. atque etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes bou perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo occisus esset aut crematus, siliginem, quæ pernoctasset, suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris absint ista. nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliva tactusve corporis, ceteraque similia. vitamin quidem non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quisquis es, talis æque moriere, tamquam obscænus vixeris aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quæ homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque in ea optimum, quod illam sibi quisque præstare possit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑