Plinius Maior, Naturalis Historia
Crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturæ ipsius munificentia , si humani operis esset inventio. nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque omnium parentem et genuisse hæc et ostendisse, nullo vitæ miraculo maiore, si verum fateri volumus. Scythicam herbam a Mæotis paludibus et Euphorbeam e monte Atlante ultraque Herculis columnas ex ipso rerum naturæ defectu, parte alia Britannicam ex oceani insulis extra terras positis, itemque Æthiopidem ab exusto sideribus axe, alias præterea aliunde ultro citroque humanæ saluti in toto orbe portari, inmensa Romanæ pacis maiestate non homines modo diversis inter se terris gentibusque , verum etiam montes et excedentia in nubes iuga partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! æternum, quæso, deorum sit munus istud! adeo Romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
