Plinius Maior, Naturalis Historia
Sensit facies hominum et novos omnique ævo priore incognitos non Italiæ modo, verum etiam universæ prope Europæ morbos, tune quoque non tota Italia nec per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno opere vagatos aut alibi quam Romæ circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie vitæ, sed tanta foeditate, ut quæcumque mors præferenda esset. Gravissimum ex iis lichenas appellavere Græco nomine, Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis miseriis, mox et usurpato vocabulo mentagram, occupantem multis et latis totos utique voltus, oculis tantum inmunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure. Non fuerat hæc lues apud maiores patresque nostros et primum Ti. Claudi Cæsaris principatu medio inrepsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quæstorio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminæ aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante tædio. adveneruntque ex Ægypto, genetrice talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes magna sua præda, siquidem certum est Manilium Cornutum e prætoriis legatum Aquitanicæ provinciæ HS CC elocasse in eo morbo curandum sese. accidit quoque sæpius , ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur . quo mirabilius quid potest reperiri ? aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis vel ætatibus aut etiam fortunis, tanquam malo eligente, hæc in pueris grassari, illa in adultis, hæc proceres sentire, illa pauperes! L. Paullo Q. Marcio censoribus primum in Italia carbunculum evenisse annalibus notatum est, peculiare Narbonensis provinciæ malum, quo duo consulates obiere condentibus hæc nobis eodem anno, lulius Rufus atque Læcanius Bassus, ille medicorum inscitia sectus, hic vero pollici lævæ manus evulso acu ab semet ipso tam parvo, ut vix cerni posset. nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub lingua duritia rubens vari modo, sed capite nigricans, alias livida, in corpus intendens neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert, aliquando et horrorem adferens circaque pusulas parvas, rarius febrem, stomachum faucesque ut invasit, ocissime exanimans. Diximus elephantiasim ante Pompei Magni ætatem non accidisse in Italia, et ipsam a facie sæpius incipientem, in nare prima veluti lenticula, mox increscente per totum corpus, maculosa variis coloribus et inæquali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera, ad postremum vero nigrescente et ad ossa carnes adprimente , intumescentibus digitis in pedibus manibusque. Ægypti peculiare hoc malum et, cum in reges incidisset, populis funebre, quippe in balineis solia temperabantur humano sanguine ad medicinam eam. et hic quidem morbus celeriter in Italia restinctus est, sicut et ille, quem gemursam appellavere prisci inter digitos pedum nascente m, etiam nomine oblitterato. Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare, sicuti colum. Ti. Cæsaris principatu inrepsit id malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna civitatis ambage, cum in edicto eius excusantis valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse dicamus aut quas deorura iras? parum enim erant homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant. Hæc apud priscos erant quæ memoramus remedia, medicinam ipsa quodammodo rerum natura faciente, et diu fuere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
