Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 24, cap. 1

Ne silvæ quidem horridiorque naturæ facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicine fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordiæ atque concordiæ miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicæ cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin et annosas iam et quæ sternantur arbores difficilius cædi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulæ asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis præsentaneo veneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; prædulcium fastidium sal temperat; nitrosæ aut amaræ aquæ polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint , qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis Rhodiæ cretæ et argillæ nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturæ est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera præterea alia, quæ suis locis dicentur adsidue. Hinc nata medicina. hæc sola naturæ placuerat esse remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum capturæ officinas invenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. statim compositiones et mixturæ inexplicabiles decantantur, Arabia atque India remedia æstimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel frutex quæratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, magnitudine populus R. perdidit ritus, vincendoque victi sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperaverunt. verum de his alias plura.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑