Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 23, cap. 1

Maturescentium autem uvæ vehementiores nigræ —ideo vinum ex his minus iucundum -, suaviores albæ, quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quæ decerptæ diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho ægrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt. * Proximæ a pensilibus in palea servatæ; nam et in vinaceis servatæ et caput et vesicam et stomachum infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus utilissimæ. *quæ in vino aut in dulci conditæ fuere, caput temptant *; quæ vero in musto fuere, peiorem vim etiamnum habent quam quæ in vinaceis. sapa quoque inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in cælesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris fellisque vomitionibus et in choleris, hydropicis cum ardore febrium ægrotantibus. .at in ollis servatæ et os et stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores existimantur fieri vinaceorum halitu.—Uvæ florem in cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt.— Sarmenta earum, in quibus acini fuere, adstringendi vim habent, efficaciora ex ollis. Nuclei acinorum eandem vim optinent. hi sunt qui in vino capiti dolorem faciant. tosti tritique stomacho utiles sunt. inspergitur farina eorum polentæ modo potioni et dysintericis et coeliacis et dissoluto stomacho. decocto etiam eorum fovere psoras et pruritum utile est. Vinacei per se minus capiti aut vesicæ nocent quam nuclei, mammarum inflammationi utiles cum sale triti. decoctum eorum veteres dysintericos et coeliacos iuvat et potione et fotu. Uva theriace, de qua suo loco diximus, contra 14, serpentium ictus estur. pampinos quoque eius edendos censent inponendosque. et vinum et acetum ex his factum auxiliarem contra eadem vim habet. Uva passa, quam astaphida vocant, stomachum, ventrem et interanea temptaret, nisi pro remedio in ipsis acinis nuclei essent. iis exemptis vesicæ utilis habetur et tussi—alba utilior—, utilis et arteriæ et renibus, sicut ex his passum privatim e serpentibus contra hæmorrhoida potens. testium inflammationi cum farina cumini aut coriandri inponuntur, item carbunculis, articulariis morbis sine nucleis tritæ cum ruta. fovere ante vino ulcera oportet. sanant epinyctidas et ceria et dysinteriam cum suis nucleis. et in oleo coctæ gangrænis inlinuntur cum cortice raphani et melle, podagris et unguium mobilibus cum panace. et per se ad purgandum os caputque cum pipere conmanducantur. Astaphis agria sive staphis, quam uvam taminiam aliqui vocant falso—suum enim genus habet—, cauliculis nigris, rectis, foliis labruscæ, fert folliculos verius quam acinos, virides, similes ciceri, in his nucleum triangulum. maturescit cum vindemia nigrescitque, cum taminiæ rubentes norimus acinos sciamusque illam in apricis nasci, hanc non nisi in opacis. his nucleis ad purgationem uti non censuerim propter ancipitem strangulationem, neque ad pituitam oris siccandam, quia fauces lædunt. phthiriasi caput et reliquum corpus triti liberant, facilius admixta sandaraca, item pruritu et psoris. ad dentium dolores decocuntur in aceto, ad aurium vitia, rheumatismos cicatricum , ulcerum manantia. flos tritus in vino contra serpentes bibitur; semen enim abdicaverim propter nimiam vim ardoris. quidam eam pituitariam vocant. plagis serpentium utique inlinunt. Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. quæ, a Græcis ampelos agria appellata, spissis et candicantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas rubentes cocci modo, quæ cutem in facie mulierum purgant et varos, coxendicum et lumborum vitiis tusæ cum foliis et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini Coi cyathis II umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat. utuntur ea pro amuleto et ad expuitionem sanguinis quoque adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid devoretur, addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus ancipitem putant. Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et salicastrum vocatur. scabiem et pruriginem hominum quadripedumque aceto mulso trita hæc efficacius tollit. Vitis alba est quam Græci ampelon leucen, alii staphylen, alii melothron, alii psilotrum, alii archezostim, alii cedrostin, alii madon appellant. huius sarmenta longis et exilibus internodiis geniculata scandunt. folia pampinosa ad magnitudinem hederæ dividuntur ut vitium. radix alba, grandis, raphano similis initio. ex ea caules asparagi similitudine exeunt. hi decocti in cibo alvum et urinam cient. folia et caules exulcerant corpus, utique ulcerum phagedænis et gangrænis tibiarumque tædio cum sale inlinuntur. semen in uva raris acinis dependet, suco rubente, postea crocino. novere id qui coria perficiunt; illo enim utuntur. psoris et lepris inlinitur, lactis abundantiam facit coctum cum tritico potumque. radix, numerosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita drachmis II bibitur. vitia cutis in facie varosque et lentigines et suggillata emendat et cicatrices, eademque præstat in oleo decocta. datur et comitialibus potus, item mente conmotis aut vertigine laborantibus, drachmæ pondere cotidie anno toto. et ipsa autem largior aliquando sensus turbat. illa vis præclara, quod ossa infracta extrahit in aqua inposita ut bryonia ; quare quidam hanc albam bryoniam vocant, aliam vero nigram. efficacior in eodem usu cum melle et ture. suppurationes incipientes discutit, veteres maturat et purgat. ciet menses et urinam . ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolores , ruptis, convulsis. splenem ternis obolis pota xxx diebus consumit. inlinitur eadem cum fico et pterygiis digitorum. ex vino secundas feminarum adposita trahit et pituitam drachma pota in aqua mulsa. sucus radicis colligi debet ante seminis maturitatem. qui inlitus per se et cum ervo lætiore quodam colore et cutis teneritate mangonicat corpora, serpentes fugat. tunditur ipsa radix cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia ambulentur, alias uret et nisi frigida abluatur. iucundius hoc idem præstat nigra vitis, quoniam alba pruritum adfert. §27 Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vocant , alii Chironiam, alii gynæcanthen aut aproniam, similem priori, præterquam colore ; huius enim nigrum esse diximus. asparagos eius Diocles prætulit veris asparagis in cibo urinæ ciendæ lienique minuendo. in frutectis et haraundinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus unice medetur. aiunt, si quis villam eacinxerit, fugere accipitres tutasque fieri villares. alites eadem in iumento homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus. Musta differentias habent naturales has, quod sunt candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus vinum fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo hæc dixisse conveniat: mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis raptim et sine interspiratione potum necat. cantharidum naturæ adversatur, item serpentibus, maxime hæmorrhoidi et salamandræ. capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicæ; conlevat enim ea. privatim contra buprestim valet, contra meconium , lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat. Vini genera differentiasque perquam multas exposuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit arduum dictu, pluribus prosit an noceat. præterea quam ancipiti eventu potum statim auxilium fit aut venenum! etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc loquimur . unum de dando eo volumen Asclepiades condidit , ab eo cognominatis qui postea uno de volumine illo disseruere innumera. nos ista Romana gravitate artiumque liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices salutis humanæ diligenter distinguemus. De generibus singulis disserere inmensum et inexplicabile est, discordibus medicorum sententiis. Surrentinum veteres maxime probavere, sequens ætas Albanum aut Falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pronuntiando . quod ut constarent sententiæ, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti? iam vero nec proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiæ adulterentur . ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. hæc tamen fere constantissimæ videntur sententiæ, quorum mentionem fecimus. si quis hoc quoque discrimen exiget, Falernum nec in novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media eius ætas a xv annis incipit.frigido potu stomacho utile, non item in calida. diutinæ tussi sorbetur merum utiliter a ieiunis, item in quartanis. nullo æque venæ excitantur . alvum sistit, corpus alit. creditum est obscuritatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicæ. Albana nervis utiliora; stomacho minus quæ sunt dulcia; austera vel Falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant, stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo, nec caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos cohibent. Cæcuba iam non gignuntur. et, quæ supersunt, Setina concoqui cibos cogunt ; virium plus Surrentino, austeritatis Albano, vehementiæ minus Falerno habent. ab his Statana non longo intervallo afuerint. alvo citæ Signinum maxime conducere indubitatum est. reliqua in commune dicentur. Vino aluntur vires, sanguis colosque hominum. hoc distat orbis medius et mitior plaga circumiectis. quantum illis feritas facit roboris, tantum nobis hic sucus. lactis potus ossa alit, frugum nervos, aqua carnes; ideo minus ruboris est in corporibus illis et minus roboris contraque labores patientiæ. vino modico nervi iuvantur, copiosiore læduntur; sic et oculi. stomachus recreatur et adpetentia ciborum invitatur ; tristitia, cura hebetatur, urina et algor expellitur, somnus conciliatur. præterea vomitiones sistit, collectiones extra lanis umidis inpositis mitigat . Asclepiades utilitatem vini æquari vix deorum potentia posse pronuntiavit. vetus copiosiore aqua miscetur ; quo magis urinam expellit, minus siti resistit. dulce minus inebriat, sed stomacho innatat; austerum facilius concoquitur. levissimum est quod celerrime inveteratur. minus infestat nervos quod vetustate dulcescit. stomacho minus utile est pingue, nigrum, sed corpora magis alit. tenue et austerum minus alit, magis stomachum nutrit, celerius per urinam transit; tanto magis capita temptat, hoc et in omni alio suco semel dictum sit. vinum diutin o fumo inveteratum insaluberrimum. mangones ita in apothecis excogitavere, iam et patresfamilias, ætatem addi. atqui per se cariem traxere. quo certe vocabulo satis consilii dedere prisci, quoniam et in materiis cariem fumus erodit; at nos e diverso fumi amaritudine vetustatem indui persuasum habemus. quæ sunt admodum exalbida, hæc vetustate insalubria fiunt. quo generosius vinum est, hoc magis vetustate crassescit et in amaritudinem corpori minime utilem coit. condire eo aliud minus annosum insalubre est; sua cuique vino saliva innocentissima est, sua cuique ætas gratissima, hoc est media. Corpus augere volentibus aut mollire alvum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curiosis vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium cessit sapientiam vino obumbrari. vino demus homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquæ potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. ebrietatem quidem frigidæ potus extemplo discutit. meracis potionibus per xx dies ante canis ortum totidemque postea suadet Hesiodus uti. merum quidem remedio est contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, argentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpentium scorpionumque ictus contraque omnia, quæ refrigerando nocent, privatim contra hæmorrhoidas, presteras, fungos, item contra inflationes rosionesque præcordiorum et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si venter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, sudatoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. cardiacis in mamma læva merum in spongea inponi prodest, ad omnia autem maxime album inveterascens. utiliter et fovetur vino calido virilitas. iumentis infusum cornu lassitudinem aufert. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, negant crescere adsuetas meri potu. Nunc circa ægritudines sermo de vinis erit. saluberrimum liberaliter genitis Campaniæ quodcumque tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. meminerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi fecerit. misceri plura genera omnibus inutile. saluberrimum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce condita quis non et validus expaverit ? in primis igitur vinum marina aqua factum inutile est stomacho, nervis, vesicæ. resina condita frigidis stomachis utilia existimantur , non expedire vomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli conducit ; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata prosunt , item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magisque calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustæ resinæ fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, veteri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis, nervorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia hæc utilius id, quod sponte naturæ suæ picem resipit picatumque appellatur Helvicoin pago, quo tamen nimio caput temptari convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est, non dandum in febri nisi veteribus ægris nec nisi declinante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui manifestas remissiones habeant, et has noctu potius—dimidia pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus—, nec a partu abortuve nec a libidine ægrotantibus, nec in capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore extremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa ilia intellegatur, nec in duritia præcordiorum, venarum vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultientibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis rigentibus, e genis stantibus aut defectis, gravibus nec quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si cruore suffundentur oculi vel si lemæ in oculis erunt; minime lingua fungosa vel gravi et subinde inperfecta loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque expavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus, nec si per somnos genitura effundetur. Cardiacorum morbo unicam spem hanc e vino esse certum est. sed id dandum non nisi in accessione censent, alii in remissione, illi, ut sudorem coerceant, hi, quia tutius putant minuente se morbo, quam plurium sententiam esse video. dari utique non nisi in cibo debet nec a somno nec præcedente alio potu, hoc est utique sitienti, nec nisi in desperatione suprema, et viro facilius quam feminæ, seni quam iuveni, iuveni quam puero, hieme quam æstate, adsuetis potius quam expertibus. modus dandi pro vehementia vini, item mixtura aquæ. vulgo satis putant unum cyathum II aquæ misceri, si dissolutio sit stomachi dandum ; si cibus non descendat, iterum. Vini genera, quæ fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et supervacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandive lassitudine præcipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prodest stomacho dissolute aut cibos non perficienti, prægnantibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, ischiadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim magnam auxiliandi habere dicitur. Vini etiam vitium transit in remedia aceto. summa vis ei in refrigerando, non tamen minor in discutiendo; ita fit, ut infuso terra spumet. dictum est sæpius diceturque , quotiens cum aliis prosit. per se haustum fastidia discutit, singultus cohibet, sternumenta olfactatum. in balineis æstus arcet, si contineatur ore. quin et cum aqua bibitur multorum stomacho utiliter, gargarizatur cum eadem convalescentium, et a solis ardoribus oculis quoque illo modo saluberrimum fotu. medetur pota hirudine, item lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus, scorpionum ictibus, scolopendrarum, muris aranei contraque omnium aculeatorum venena et pruritus, item contra multipedæ morsum calidum in spongea adiecto aut sulphuris sextante sextariis III aut hysopi fasciculo. medetur et sedis vitiis, in sanguinis fluctione post excisos calculos et omni alia foris in spongea inpositum, intus potum cyathis binis quam acerrimum. conglobatum utique sanguinem discutit. contra lichenem et bibitur et inponitur. sistit alvum et rheumatismos interaneorum infusum, item procidentias sedis vulvæque. tussim veterem inhibet et gutturis rheumatismos, orthopnoeam, dentium labefactationem. vesicæ nocet nervorumque infirmitatibus. nesciere medici, quantum contra aspidas polleret. nuper ab aspide calcata percussus utrem aceti ferens, quotiens deposuisset, sentiebat ictum, alias inlæso similis. intellectum ibi remedium est potuque succursum. neque aliter os conluunt venena exsugentes. in totum domitrix vis hæc non ciborum modo est, verum et rerum plurimarum. saxa rumpit infusum , quæ non ruperit ignis antecedens. cibos quidem et sapores non alius magis sucus commendat aut excitat, in quo usu mitigatur usto pane aut cumino vel accenditur pipere ac lasere, utique sale conpescitur. non est prætereundum in eo exemplum ingens, siquidem M. Agrippa supremis suis annis conflictatus gravi morbo pedum, cum dolorem eum perpeti nequiret, unius medicorum portentosa scientia ignorante divo Augusto tanti putavit usu pedum sensuque omni carere, dummodo et dolore illo careret , demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo impetu morbi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑