Plinius Maior, Naturalis Historia
In hortis seri et coronamenta iussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturæ pingere, lascivienti præsertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti. quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque sæcula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quæ spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendæ mixturarumque varietati, sive alteruni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum ftniculis in orbem, in oblicum, in ambitum quædam coronæ per coronas currant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
