Plinius Maior, Naturalis Historia
Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod vocatur § quib; Q. § elaterium, suco expresso semini, cuius causa nisi maturius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua cælesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera. tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpetiginem et scabiem quæque psoram et lichenas vocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur. Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore ævo durat. incipit a trimatu. si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam cc annis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. pallidum ac leve herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum. ipsum cucumin qui magnificant, nasci præcipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii tradunt similem heliotropio cucumin inter folia et ramos provenire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad speciem scorpionum caudæ reflexum, sed candidum. aliqui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra scorpionum ictus et semine et elaterio. est ad purgandam utrimque alvum modus pro portione virium ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum melle aut oleo vetere sanat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
