Plinius Maior, Naturalis Historia
<1> Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum æstate vellitur, et hanc quoque terræ iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Ægypto serenti, ut Arabiæ Indiæque merces inportet. itane et Galliæ censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane? Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique hominum existimati Morini, immo vero Galliæ universæ vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminæ novere . qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti. in Germania autem defossæ atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in Italiæ regione Aliana inter Padum Ticinumque amnes, ubi a Sætabi tertia in Europa lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt Retovina et in Æmilia via Faventina. candore Alianis semper crudis Faventina præferuntur; Retovinis tenuitas summa densitasque, candor qui Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo æqualior pæne quam araneis tinnitusque , cum dente libeat experiri. ideo duplex quam ceteris pretium. <2> Et ab his Hispania citerior habet splendorem lini præcipuum torrentis, in quo politur, natura , qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoelicum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gall æciæ et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano in Campania ad piscium et alitum capturas. eadem et plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cumanæ plagæ concidunt apro sætas et vel ferri aciem vincunt , vidimusque iam tantæ tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo, qui in præfectura Ægypti obiit. mirentur hoc ignorantes in Ægypti quondam regis, quem Amasim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo Minervæ CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. Italia et Pælignis etiamnum linis honorem habet, sed fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanæve similius, sicut in culcitis præcipuam gloriam Cadurci obtinent . Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiæ quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. <3> Ægyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Ægypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatæ nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus Ægypti gratissimæ. quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia præcipue in piscando durantia, frutice madefacto x diebus, Æthiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis. Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur , intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam rustico ac prædulci Italiæ transpadanæ cibo, sed iam pridem sacrorum tantum, gratia. deinde post messem triticiam virgæ ipsæ merguntur in aquam solibus tepefactam , pondere aliquo depressæ; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inversæ , ut prius, sole siccantur, mox arefactæ in saxo tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis, donec omnis membrana decorticetur, *corticesque decussi clibanis et furnis præbent usum*. medullæ numerosior distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris decorum . est* ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius. Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur . vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. regum inde funebres tunicæ corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiæ, ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem. rufus de cetero colos splendescit igni. cum inventum est, æquat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a Græcis ἀσβέστινον ex argumento naturæ. Anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur cædi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio. linteorum lanugo, e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medicinæ est, et cinis spodii vim habet. est et inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea præcipuum trahunt. Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus Indo amne navigantis, cum duces eius ac præfecti certamine quodam variassent insignia navium, stupueruntque litora flatu versicoloria pellente vela. purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit imperatoriæ navis insigne. Postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret . carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Cæsar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in ædilitate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutatia moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore cæli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent in cavis ædium et muscum ab sole defendunt . cetero mansit candori pertinax gratia. honor ei iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτὰ dixit, significaverit sata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
