Plinius Maior, Naturalis Historia
Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quæ arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari succurrit, quæ retulimus pænuria pro indiviso possessa feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei magnifica, sed aliquanto præstantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium ætate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditæ urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, præterea accensus odio, quod ex æmulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, |LX| HSpro domo eius identidem promittens , et Crassus, ut præsens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus . ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum, inquit, quæso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quæ mihi hereditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex arbores |LX| æstimes? hæc fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivæ, Cæcina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque —quoniam et de longissimo ævo arborum diximus— ad Neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, ii princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti Domitio fuisse licendum præter arbores iudicet, iam columnas VI Hymetti marmoris, ædilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullæ marmoreæ. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius. Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi illi, qui præclara facinora Volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniæ genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas æris xxv. quid existimamus? venturasne eas credidisse ad supra dictam æstimationem illos, qui vel frugiferas tanti taxaverant? nec minus miraculum in porno est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos prædiorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur . nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus nec quæ constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem [in universum et] quæ ad cuncta arborum genera pertinent in commune de cælo terraque dicemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
