Plinius Maior, Naturalis Historia
Oleam Theophrastus e celeberrimis Græcorum auctoribus urbis Romæ anno circiter CCCCXL negavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII, quæ nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hispaniasque medias. urbis quidem anno DV Appio Claudio Cæci nepote L. Iunio cos. olei libræ duodenædenis assibus veniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. F . ædilis curulis olei denas libras singulis assibus præstitit populo Romano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post annos XXII Cn. Pompeio III cos. oleum provinciis Italiam misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum docendam arbitratus vitam, negavit oleæ satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at nune etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno decerpuntur bacæ. Fabianus negat provenire in frigidissimis oleam neque in calidissimis. Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. sine dubio et in iis solum maxime cælumque refert. verum tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium crudadat atque nondum inchoatæ maturitatis; hoc sapore præstantissimum. quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem ætas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum vocant druppas, Græci vero drypetidas. cetero distattum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores cæli biberit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
