Plinius Maior, Naturalis Historia
Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur. lovis simulacrum in urbe Populonio ex una conspicimus tot ævis incorruptum, item Massiliæ pateram. Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit. etiam nunc scalis tectum Ephesiæ Dianæ scanditur una vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad præcipuam amplitudinem exeunt. nec est ligno ulli æternior natura. verum ista ex silvestribus facta crediderim; hæ vites tonsura annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex iis petitur pluribus modis ad cæli mores solique ingenia. in Campano agro populis nubunt, maritasque conplexæ atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina æquant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, vidiqueiam porticus, villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una vitis Romæ in Liviæ porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda. ulmos quidem ubique exuperant, miratumque altitudinem earum Ariciæ ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. rumpotinus vocatur et alio nomine opulus arbor Italiæ Padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula ???eplent puroque perductæ dracone in palmam eius inde sub rectos ramorum digitos flagella dispergunt. eædem motici hominis altitudine adminiculatæ sudibus horrent, vineamque faciunt aliæ inprobo reptatu pampinorumque per inaniaomnia discursu atria media conplentes . tot differentias vel sola tantum Italia recipit. stat provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, arcus sues in se colligens et brevitate crassitudinem pascens. vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis provinciæ partibus, ubi ecrescere ultra suos pollices prohibitæ semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur per arva ac sucum terræ passim uvis bibunt, quæ ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africæ exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior callo, unde possit invenisse nomen durus acinus. namque genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiamnum multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vulgares . tument vero mammarum modo bumasti, prælongis dactyli porriguntur acinis. est et illa naturæ lascivia, ut prægrandibus adhæreant parvi comites, suavitate certantes; leptorragas has vocant. durant aliæ per hiemes, pensili concamaratæ nodo. aliæ in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusæ, stipatæ vinaceis circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert, fabrilisque in eo gloriam præcipuam fornacibus Africæ Tiberi Cæsaris auctoritas fecit; ante eum Ræticis prior mensa erat uvis ex Veroniensium agro. quin et patientia nomen acinis dat passis. conduntur et musto uvæ ipsæque vino suo inebriantur. aliæ decocto in musto dulcescunt, aliæ vero subolem novam in ipsa matre expectant tralucidæ, vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve duratricem illam firmitalem austeritas picis infusa pediculo. iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, Viennensem agrum nobilitans Taburrno Sotanoque et Helvico generibus, non pridem hæc inlustrata atque Vergili vatis ætate incognita , a cuius obitu XC aguntur anni. quid , quod inserta castris summam rerum imperiumque continet centurionum in manu vitis et opimo præmio tardos ordines ad lentas perducit aquilas atque eiam in delictis poenam ipsam honorat ? nec non vineæ oppugnationum dedere rationem. nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese vino ipso remedia sint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
