Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 13, cap. 1

quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius quam odorem noverant, iam rosæ suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude. unguentum Persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equidem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius apparatu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitæ bona a imissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quæ ex his non erunt fruticum, ad præsens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis. Vnguentis cognomina dedere aliis patriæ, aliis suci, aliis arbores, aliis causæ, primumque id scire convenit , mutatam auctoritatem et sæpius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium . nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie alioi atque alibi prævaluere aut degeneravere . irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Præneste. crocinum in Solis Ciliciæ diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthinum in Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem loco prælatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde in Ægypto, ubi Mendesiam et metopium subito gratius factum est. mox hæc abstulit Phoenice et cyprini laudem Ægypto reliquit. Panathenaicum suum Athenæ perseveranter optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; hæc stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter hæc est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt hæc addita. unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum hoc est amygdalis amaris expressum in Ægypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est— ob id creditum et id e vetustissimis esse — quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quæ plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, fore rosæ, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino. similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, fænum Græcum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino , balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra; et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo , aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Ægypto. si non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo , meliloto, fæno Græco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum Menandri poetæ comici ætate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque . vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a $X$ XXXV ad $X$ CCC. nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quæ nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quæ maxime nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinæ autem utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quæ sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. hæc sunt antiquæ inventionis genera et postea officinarum furta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑