Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 1

Hæc fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo præcellentem arborem dicant. nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi æsculus, Apollini laurus, Minervæ olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin et Silvanos Faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e cælo attributa credimus. arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his recreans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique sapores anni sponte venientes et mensæ, depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiam nunc tamen secundæ. mille præterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exædificamus tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure luxuriæ, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. produnt Alpibus coercitas ut tum inexsuperabili munimento Gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se Italiæ, quod Helico ex Helvetiis civis earum fabrilem ob artem Romæ commoratus ficum siccam et uvam oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter hæc vel bello quæsisse venia sit. Sed quis non iure miretur arborem umbræ gratia tantum ex alieno petitam orbe? platanus hæc est, in mare Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiæ et iam ad Morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant. Dionysius prior Siciliæ tyrannus Regium in urbem transtulit eas domus suæ miraculum, ubi postea factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem augescere aut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auctores invenitur. Hoc actum circa captæ urbis ætatem, tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur. conpertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam arbores vina potare. Celebratæ sunt primum in ambulatione Academiæ Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita , domicilii modo cava octoginta atque unius pedum specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ramis arbor um instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit speluncæ imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mu- cianus ter consul et nuper provinciæ eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros præbente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus , lætiorem quam marmorum nitore, picturæ varietate, laquearium auro cubuisse in eadem. aliud exemplum Gai principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbræ, quindecim convivarum ac ministerii capaci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. est Gortynæ in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguæ monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Græciæ fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura hominum novitatis avida, platani satæ regeneravere vitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles æstate arcere, hieme admittere. inde in Italiam quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Æsernini libertus, sed qui se potentiæ causa Cæsaris libertis adoptasset, spado Thessalicus prædives, ut merito dici possit is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in Italia portenta terrarum præter illa scilicet quæ ipsa excogitavit Italia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑