Plinius Maior, Naturalis Historia
multa hæc et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia... pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicæ, aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure omnia insecta appellata ab incisuris, quæ nunc cervicium loco, nunc pectorum atque alvi, præcincta separant membra, tenui modo fistula cohærentia, aliquis vero non tota incisuræ ambiente ruga, sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili vertebris , nusquam alibi spectatiore naturæ rerum artificio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
