Titus Livius, Ab urbe condita
1 Tum Postumius “interea dedite” inquit “profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed, 2 si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis cæsos, hanc iam ut intercalatæ poenæ usuram habeant. 3 nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret? 4 neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat. 5 an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? 6 omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat: 7 si quid est, in quod obligari populus possit, in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an prætor spoponderit. 8 et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quæstores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec nec a me nunc quisquam quæsiverit, 9 quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset, nec illis spondere pacem, quæ mei non erat arbitrii, pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem. 10 nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est: di inmortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. 11 nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis, quibus vicerant, credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant. 12 an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; 13 interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent. ea demum sponsio esset, quam populi iussu spopondissemus. 14 sed neque vos tulissetis, nec nos spopondissemus, nec fas fuit alium rerum exitum esse, quam ut illi velut somnio lætiore, quam quod mentes eorum capere possent, 15 nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem, quæ inpedierat, fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur, quæ neminem præter sponsorem obligaret. 16 quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cuni cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis. 17 nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. 18 Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id, quod nostrum est, in id, quod præstare possumus, corpora nostra et animos: in hæc sæviant, in hæc ferrum, in hæc iras acuant. 19 quod ad tribanos tribunos attinet, consulite, utrum præsens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia hæc capita luendæ sponsioni feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
