Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 9

1 Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte cæsum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. “atqui bene habet” inquit Decius, “si ab collega litatum est.” 2 instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem. Manlius dextro, Decius lævo cornu præerat. primo utrimque æquis viribus, 3 eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab lævo cornu hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad principes recepere. 4 in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: “deorum” inquit “ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani præi verba, quibus me pro legionibus devoveam.” Pontifex pontifex eum togam prætextam sumere iussit 5 et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: “Iane, 6 Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque, 7 dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis. 8 sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium legiones auxiliaque hostium mecum deis Manibus Tellurique devoveo.” 9 Hæc hæc ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegæ se devotum pro exercitu nuntiare. ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insilivit ac se in medios hostes inmisit, conspectus ab utraque acie. 10 aliquanto augustior humano visus, sicut cælo missus piaculum omnis deorum iræ, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret; 11 ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit. 12 evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi baud haud secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatæ cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. 13 simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt; 14 nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑