Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 9

1 ceterum animus ducis rei maiori, Antio, inminebat: 2 id caput Volscorum, earn eam fiisse fuisse originem proximi belli. sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. 3 inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. 4 eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. namque cum ea loca opposita Etruriæ et velut claustra inde portæque essent, et illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit, 5 ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet. legiones urbanæ, quibus Quinctius præfuerat, ei decernuntur. 6 quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit. Valerium tantummodo imperil imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi. Profecti profecti ab urbe Sutrium Furius 7 et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersæptis itineribus ægre oppidanos vim hostium ab se arcentes. 8 cum Romani auxilii adventus turn tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in præsentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit. 9 Itaque itaque diviso exercitu Camillus collegam in earn eam partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse, quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet. 10 quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta se, quæ una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. 11 magna cædes fugientium et in urbe et per agros est facta plures a Furianis intra moenia cæsi; Valeriani expeditiores ad persequendos fuere nec ante noctem, quæ conspectum ademit, finem cædendi fecere. 12 Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑