Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 9

1 primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non expectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kal. 2 Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; 3 at enim vero Sergius Verginiusque, propter quos pænitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembris, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. 4 inter hæc tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse. 5 tum C. Servilius Ahala tribunus militum: “quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer, quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset; sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. 6 proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriæ quærere, et collegæ ant aut facient, quod censet senatus, ant aut , si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam, qui eos abire magistratu cogat.” 7 cum omnium adsensu conprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciæ potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, 8 victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere, qui kal. Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑