Titus Livius, Ab urbe condita
1 Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent. 2 nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regis castris apparebant. tum terra marique — et classis adpulsa ab litore stabat — simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. 3 iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. 4 mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, varia spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horæ tempus utrumque curriculum conplebat. 5 inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris exercitus quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. 6 cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta ædificiorum sunt, testudinem faciebant. 7 hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremæ testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. 8 huic testudo similis humillimæ parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis æquabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. 9 id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed prætenta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis læserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. 10 et consul capto iam Heracleo castra eo protulit tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. 11 sed hiberna iam præparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque ædificari, ubi deversari portantes commeatus possent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
