Titus Livius, Ab urbe condita
1 provinciæ deinde, quæ in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus decretæ. 2 in Sardiniam duæ legiones scribi iussæ, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet. 3 tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. 4 priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: 5 lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de cælo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum; et Capuæ multa in foro ædificia de cælo tacta; et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse. 6 inter hæc, quæ nuntiabantur, lupus etiam Romæ interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit. 7 eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. 8 sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit. 9 legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto et edixit, qui socii ac nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent. 10 quæstio, qui ita non redissent, L. Mummio prætori decreta est. 11 ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, prætor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandæ causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. 12 hæc in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. Claudio decreta est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
