Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc Romæ geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversæ urbi inplorantes. 2 frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, 3 quæ fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio quam bella externa, quam fames morbive quæque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt. 4 Virginem uirginem plebei generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re præterquam forma captus. 5 adiuvabant eum optumatium studia, per quæ in domum quoque puellæ certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio matris esse, quæ quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat; tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. 6 cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. 7 sed vis potentior fuit; namque tutores inter suæ partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem ex domo matris rapiunt; 8 adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanæ plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; 9 urbem quoque omni, etiam experte ante certaminis, multitudine opificum ad spem prædæ evocata obsidere parat; 10 nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriæ petentium. 11 parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessæ, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. priores Volsci duce Æquo Cluilio Ardeam venere 12 et moenibus hostium vallum obiecere. 13 quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit præcipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde vigilia signa profert. coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam ab se urbem viderent; 14 et alia parte consul muro Ardeæ bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
