Titus Livius, Ab urbe condita
1 adversus quæ legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra prætorem et principes consulerent. 2 clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum custodiendi deducuntur. 3 hæc mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent. 4 Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro Ætolis sollicitus. 5 per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de pace. 6 Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. 7 ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis. 8 et Ætolos C. Valerius, Lævini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit. 9 Ambracienses prius pacti, ut Ætolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. dein Ætolis condiciones pacis dictæ: quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta præsentia, trecenta per annos sex pensionibus æquis; captivos perfugasque redderent Romanis; 10 urbem ne quam formulæ sui iuris facerent, quæ post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Græciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset. 11 hæc quamquam spe ipsorum aliquanto leviora erant, petentibus Ætolis, ut ad concilium referrent, permissum est. 12 parva disceptatio de urbibus tenuit, quæ cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo ægre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. 13 Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. signa ænea marmoreaque et tabulæ pictæ, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceteræ regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque; 14 nihil præterea tactum violatumve.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
