Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 9

1 inter hæc Phocææ seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus. 2 gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togæ quingentæ imperatæ erant cum quingentis tunicis, 3 gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et præsidium Romanum excessit. tum vero liberata metu factio erat, quæ plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; 4 senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt. 5 Rhodii, quo magis cessatum priore æstate erat, eo maturius æquinoctio verno eundem Pausistratum classis præfectum cum sex et triginta navibus miserunt. 6 iam Livius a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, præpararet, quæ opus essent. 7 in portum, quem vocant Achæorum, classes primum advertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Minervæ facto legationes finitimas ab Elæunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem civitatis suas, 8 benigne audivit. inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. 9 iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deæ venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. 10 nemo eorum violatus est. mox universus senatis senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. 11 inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑