Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 9

1 censores erant priore anno creati Sex. Ælius Pætus et C. Cornelius Cethegus . 2 Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CXXXXIII. DCCIIII. aquæ ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbis inundavit; 3 circa portam Flumentanam etiam collapsa quædam ruinis sunt. et porta Coelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de cælo tactus; 4 et Ariciæ et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis æde consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas esse. 5 horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. 6 iisdem diebus ædiculam Victoriæ Virginis prope ædem Victoriæ M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit. 7 eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Ælius Tubero , cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. 8 dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites. Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent. vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑