Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die Scipio Lælium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; 2 ipse cum robore exercitus urbes circa, quæ omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. 3 Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque 4 et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quæ diutinæ obsidionis tolerandæ sunt, ex agris convehebat. 5 rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; 6 pars maxima classem, quæ ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi præsidio, oppressuros. 7 in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime gerantur res, parte aliqua levari Uticæ obsidionem; 8 Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. 9 deductæ ergo postero die naves simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur; et in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur. 10 Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta. 11 abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus cum operibus tum suapte natura tutus 12 et qui et ab Carthagine conspici et præbere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
