Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 9

1 sic res Romana in antiquum statum rediit, secundæque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. 2 is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberæ civitati invehebatur. nomine enim tantum minus invidiosum, 3 re ipsa prope atrocius quam regium esse; 4 quippe duos pro uno dominos acceptos immoderata, infinita potestate, qui, soluti atque effrenati ipsi, omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. 5 quæ ne æterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis: quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros. 6 qua promulgata lege cum timerent patres, ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a præfecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, 7 relictum minarum atque terroris sit: insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. 8 si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati dii tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus consulibus, iacente ægra civitate, in coluvione conluuione omnium rerum ad tollendum rei publicæ consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Æquisque ad oppugnandam urbem futurum. 9 quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus, quorum in aliquem sævitum sit? 10 non illum consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere, quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala. neque ilium illum se deprecari, quo minus pergat, ut coeperit; “vos” inquit Fabius, 11 “ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse: tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus. 12 nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum differat! differat. ne Æqui quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.” 13 agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata consules extemplo arcessiti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑