Titus Livius, Ab urbe condita
1 summæ rei Pleminius præerat; militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. 2 rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, 3 iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente. 4 victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine vociteratione uociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eumn eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nuda.ri nudari ac virgas expediri iubet. 5 dum spoliandis iis — repugnabant enim militumque fidem implorabant — tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; 6 et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt; tum ipsum ab suis interceptum 7 et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt. 8 his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci præsidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. 9 pieminius impotens iræ, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, 10 nec quemquami quemquam æstimare alium ear eam litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit laceratosque omnibus, quæ pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit. 11 simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit; 12 et quæ antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tune tunc ab ira multiplicia edere, infamiæ atque invidiæ non sibi modo sed etiam imperatori esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
