Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 9

1 extremo æstatis eius, qua hæc in Græcia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum missus nuntiasset consulem satis præsidii Galliæ provinciæ credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, 2 patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt. 3 id modo in decreto interfuit, quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt. 4 inter consules ita per litteras convenit ut quem ad modum uno animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; 5 Præneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita evenit, ut eodem die ambo Præneste venirent. inde præmisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad ædem Bellonæ adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. 6 non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. 7 in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea, 8 quæ postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; 9 et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, 10 quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur. 11 ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore conlegæ cesserat, gloriam auxit. 12 illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiæ et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset: 13 ita unum consulem pro utraque parte Italiæ adversus duos duces, duos exercitus hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. 14 nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque extinctum esse? 15 itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. 16 pecuniæ in ærarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia æris. 17 militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset. 18 notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata, 19 equites L. Veturium et Q. Cæcilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem, ut eos consules in proxumum annum crearent; 20 adiecisse equitum prærogativæ auctoritatem consules postero die in contione, quam forti fidelique duorum præcipue legatorum opera usi essent, commemorantes.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑