Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 9

1 ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia noctis signa movit præmissisque octoginta fere Numidis equitibus præcepit, 2 ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; 3 prægressos retraherent, obvios occiderent, ut prædonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi quidem denuntiato, 4 quo pergerent, tanturm tantum , convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quæ vellet agi. 5 eadem ferme hora Tarentum fama prævenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. 6 ad quem nuntium nihil ultra motus præfectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; 7 in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro argument argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse. 8 Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captæ venationis onere; ceteri proditores ea, quæ composita erant, expectabant. 9 convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal. 10 ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portæ adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctæ deinde utrimque flammæ sunt. 11 Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improvise improuiso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. 12 Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint. et Philemenus portulæ parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. 13 nota vox eius et familiare iamt iam signum cum excitasset vigilem, dicente vix sustinerit sustineri grandis bestiæ onus, portula aperitur. 14 inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum venabulo traicit. 15 ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. 16 tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit Tarentinosque ducessinglis partibus addit binos. itinera quam maxume frequentia occupari iubet, 17 tumultu orto Romanos passim cædi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, præcipit iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑